- HEIDELBERGA
- HEIDELBERGAUrbs Germ. Comitum Palatinorum Rheni sedes, ad Neccarum fluv. sita: Ptol. ut putatur, Budoris. Cum castro probe munito in colle. Nomen oppido datum existimant a Gentium colonia, quae ante multos annos hîc habitasle, multis indiciis convincuntur. Vocant enim Germani gentilem hominem Heiden, vel a nigrorum vacciniorum, Teutonice Heidelbeer, multitudine. Olim Vangionum imperio subdita fuit. Solum habet rerum omnium ferax. Est et florentissima ibi Academia a Ruperto Palatino instituta et multis privilegiis donata, A. C. 1346. Mirsilius d'Ingen, Ultraiectinus primus ibi Rector fuit. Bertius, l. 3. Rer. Germ. F. Irenicus, etc. Vulgo Heydelberg. In confinio sita est Sueviae, a qua vix quatuor leucis abest, sicuti 3. a Spira in Caeciam, estqueve magnifica satis et elegans, cum ponte ligneo ad neccarum, Baudr. Expugnata aliquoties bello Germanico, in antiquum decus, post pacem A. C. 1649. factam in dies magis magisqueve rediit. Hîc cum Tilemannus Heshausius Pastor, cui se Vilhelmus Klebitius opposuit, controversias Sacramentales A. C. 1561. excitaslet: Fridericus III. Elector, Ecclesiae consulturus, utrumque honeste dimisit: Disputationem dein inter Theologos suos et thuringiacos instituit, quorum hos audaciâ et loquentiâ, illos modestiâ et solidâ veritatis simplicis assertione esse superiores iudicavit, atque, ut schisma tolleretur, hypotyposin doctrinae, quae Catechesis Heidelbergensis dicta, conscribi ac publicari iussit. Quam cum Heshusius, Flaccius, alii, rursus impeterent, Colloquium Mulbrunense instirurum est, A. C. 1564. Postmodum A. C. 1617. iubildeum ibidem celebratum, Deoque sollennes gratiae actae sunt, pro accensa Evangelii luce: disputatio quoque celebris inter alia a Davide Pareo magnae famae Theologo publice habita est: de qua vide Laetum Comp. Hist. Univ. Iam vero campus, ubi Troia fuit, ab A. C. 1693. Ceterum hinc nomen Fam. Heidelbergensis Electoralis Palatinae, cuius auctor fuit Fridericus, fil. Stephani Com. Palatini Rheni, Exstincti A. C. 1445. et communis omnium, quotquot in parte Palatina supersunt, genitoris: frater Ludovici, a quo reliquae lineae, Bipontina inprimis ac Lucelstenia sive Lautereccia seu Veldentia. Et quidem nactus is Simmerensem Principatum, pater fuit ex Margaretha Egmondana, Arnoldi Ducis Geldriae filia, Ioh. I. qui Exstinctus A. C. 1509. ex Iohanna Saraepontana, filia Ioh. Com. Nassovii, reliquit Ioh. II. Com. Palatinum Rheni in Simmeren, Exstinctum A. C. 1557. quo et Beatrice Badensi, nat. Fridericus III. Elector Obiit A. C. 1576. genuitqueve ex Maria brandenburgica, filia Casimiri Marchionis, Ludovicum Electorem, qui Decessit A. C. 1583. Hoc et Elisabethâ Hassiacâ (fil. Vilhelmo geniti Philippi Landgravii) genitus Fridericus IV. Elector, Decessit. A.C. 1610. ex Luisa Iuliana Nassovia, filia VilhelmiNassovii Principis Arausionensis, relicto Friderico V. Electore et Bohemiae Rege Defuncto A. C. 1632. Huic Elisabetha anglica (filia Iacobi M. Britanniae Regis, Exstincta A. C. 1662.) genuit Henricum Fridericum (A. C. 1614. θ. A. C. 1629.) Carolum Ludovicum (A. C. 1617. maritum Carolae hassiacae) Elisabetham (A. C. 1618.) Robertum (A C. 1619.) Mauritium (nat. A. C. 1621. θ, ..) Luisam Hollandinam Monialem (A. C. 1622.) Ludovicum (A. C. 1623. θ. A. C. 1625.) Edoardum (A. C. 1624. maritum Annae Gonzageae Niverniae, Defunctum A. C. 166..) Henricam (A. C. 1626. nuptam Sigismundo Rakozio Transylv. Principi, Def. A. C. 1651.) Philippum (A. C. 1627. θ. A. C. 1650.) Carolum (A. C. 1628. θ. A. C. 1631.) Sophiam (A. C. 1630. ux. Ern. Aug. Duc. Brunsvic. et Luneb.) et Gustavum(qui nat. A. C. 1632. Decessit A. C. 1646.) Omnes Comites Palatinos ad Rhenum etc. Lineae Elector alis sive Heidelbergensis. E quibus Carolus Ludovicus Elector, ex uxore, Pater est Caroli, nat. A. C. 1651. et Elisabethae Carolae, hat. A. C. 1652. quorum ille uxorem habet Vilhelminam Ernestinam Christiani V. hodierni Daniae Regis sororem; ista Philippo Duci Aurelianensi, Ludovici XIII. Gall. Regis fratri unico nupsit. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Eur. Part. I. p. 142. et 162.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.